44 Cic. S. Rosc. 127–129

127In quem hoc dicam quaeris, Eruci? Non in eum quem vis et putas; nam Sullam et oratio mea ab initio et ipsius eximia virtus omni tempore purgavit. Ego haec omnia Chrysogonum fecisse dico, ut ementiretur, ut malum civem Sex. RosciumSex. Ernesti: om. codd. fuisse fingeret, ut eum apud adversarios occisum esse diceret, ut his dehis de ed. R. Stephani: hisce codd.: hisce de Ascens. (2) rebus a legatis Amerinorum doceri L. Sullam passus non sit. Denique etiam illud suspicor, omnino haec bona non venisse; id quod postea, si per vos, iudices, licitum erit, aperietur. 128Opinor enim esse in lege quam ad diem proscriptiones venditionesque fiant, nimirum Kalendas Iunias. Aliquot post mensis et homo occisus est et bona venisse dicuntur. Profecto aut haec bona in tabulas publicas nullanulla ratione ψ² redierunt nosque ab isto nebulone facetius eludimur quam putamus, aut, si redierunt, tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt; nam lege quidem bona venire non potuisse constat. Intellego me ante tempus, iudices, haec serutari et prope modum errare qui, cum capiti Sex. Rosci mederi debeam, reduviamredii viam Σ curemcurem s, ed. R: cure (-ae A) mei . Non enim laborat de pecunia, non ullius rationem sui commodi ducit; facile egestatem suam Sc laturum putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit. 129Verum quaeso a vobis, iudices, ut haec pauca quae restant ita audiatis ut partim me dicere pro me ipso putetis, partim pro Sex. Rosciopro Sex. edd. VR: Sex. codd. . Quae enim mihi ipsiipsi om. ω indigna et intolerabilia videntur quaeque ad omnis, nisi providemus, arbitror pertinere, ea pro me ipso exex Naugerius (2): et codd. animi mei sensu ac dolore pronuntio; quae ad huius vitae casum causamque vitae casum causamque] vitae discrimen casumque w: vitae causamque ω: vitae causam Ruhnken: vitam causamque Richter pertinent Eberhard: pertineant (-eat σφω) codd. pertinent et quid hic pro se dici velit et qua condicione contentus sit iam in extrema oratione nostra, iudices, audietis.