43 Cic. S. Rosc. 124–126
124Venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo nomine tota societas latuitlatuit Madvig: statuit codd. ; de quo, iudices, neque quo modo dicam neque quo modo taceam reperire possum. Si enim taceo, vel maximam partempartem causae Kraffert relinquo; sin autem dico, vereor ne non ille solus, id quod ad me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos selaesos se scripsi: laesos se esse codd. (cf. Zielinski p. 192) putent. Tametsi ita se res habet ut mihi in communem causam sectorum dicendum nihil magno opere videatur; haec enim causa nova profecto et singularis est. Bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonusemptor est Chrysogonus w: emptorẽ Chrysogonus Σ: emptorem Chrysogonum cett. . 125Primumprimum Σ hoc videamus: eius hominis bona qua ratione venierunt aut quo modo venire potuerunt? Atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venisse – Si enim haec audienturaudientur] audaciter Richter acac] ac || Σ: aut σχψ: fort. atque libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in civitate ut de eo potissimum conqueramur – verum ego hocego hoc] om. hoc A: om. ego w, Halm quaero: Qui potueruntpotuerint Σ ista ipsa lege quae de proscriptione est, sive Valeria est sive Cornelia – non enim novi nec scio – verum ista ipsa lege bona Sex. Rosci venire qui potuerunt? 126Scriptum enim ita dicunt esse: Ut autut aut scripsi: ut ut Σ: ut cett. veneant Σ: veniant cett. eorum bona veneant qui proscripti sunt; quo in numero Sex. Roscius non est: Aut eorum qui in adversariorum praesidiis occisi sunt. Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae praesidiis fuit; postea quam ab armis omnes recesseruntomnes recesserunt scripsi: recesserunt (disceps. σχ. disces. ψ) codd.: recessum est C. Stephanus: recessimus Richter , in summo otio rediens a cena Romae occisus est. sisi ψ²: om. cett. lege, bona quoque lege venisse fateor. Sin autem constat contra omnis non modo modo] more Ernesti veteres leges verum etiam novas occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut qua lege venierint quaero.