42 Cic. S. Rosc. 122–123

122Chrysogonus suinesuine cod. Paris. 6369: tuine σψ²: tui cett. malefici occultandi causa quaestionem de eis haberi non volt? Minime, iudices; non in omnis arbitror omnia convenire. Ego in Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi suspicor; neque hoc mihi nuncmihi nunc mihi Σ primum in mentem venit dicere. Meministis me ita distribuisse initio causamin causam Σ : in crimen cuius tota argumentatio permissa Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositaeimpostae Zielinski p. 186 sunt. Quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit. Nimiam gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus et nobis obstare et perferri nullo modo posse et a vobis, quoniam potestas data est, non modo infirmari verum etiam vindicari oportere. 123Ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis quos constat, eum caedes facta sit sit] est Halm , adfuisse, cum cupere verum inveniriinveniri Pluygers: invenire codd. ; qui idqui id scripsi: quid Σ: qui cett. recuset, eum profecto, tametsi verbo non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri. Dixi initio, iudices, nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac necessitas ipsa cogeret. Nam et multae res adferri possunt, et una quaequede una quaque Lambinus earum multis cum argumentis dici potest. Verum ego quod invitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere possum. Quae praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.