4 Cic. S. Rosc. 9–11

9His de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me commode dicere neque satis graviter conqueri neque satis libere vociferari posse intellego. Nam commoditati ingenium, gravitati aetas, libertati tempora sunt impedimento. Huc accedit summus timor quem mihi natura pudorque meus attribuit et vestra dignitas et vis adversariorum et Sex. Rosci periculapericulum Bake (cf. §§148, 152), fort. recte (Fuitne in archetypo peric., quod hab. Σ Mur. 84?). Quapropter vos oro atque obsecro, iudices, ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis. 10Fide sapientiaque vestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me posse intellego. Hoc onus si vos aliqua ex parte adlevabitis, feram ut potero studio et industria, iudices; sin a vobis, id quod non spero, deserar, tamen animo non deficiam et id quod suscepi quoad potero perferam. Quod si perferre non poteroperferre non potero perferri Σ , opprimi me onere offici malo quam id quod mihi cum fide semel impositum est aut propter perfidiam abicere aut propter infirmitatem animi deponere.

11Te quoque magno opere, M. Fanni, quaeso ut, qualem te iam antea populo Romano praebuisti, cum huic eidemeidem ω, Ant. Augustinus: idem cett.. quaestioni iudexiudex om. ω, del. Halm (contra Mart. Cap., Rhet. M. p. 470) praeesses, talem te et nobis et reirei p. Arusian. (K. vii. 481): populo Rom. codd. et Mart. Cap. publicae hoc tempore impertias.