37 Cic. S. Rosc. 105–108

105 ↷Quaeritur etiam nunc quis cum nuntium miserit? nonne perspicuum est eundem qui Ameriam? Curat Chrysogonus ut eius bona veneantveneant χψ: veniant cett. statim; qui non norat hominem aut rem. At qui at qui] atque σχ ei venit in mentem praedia concupiscere hominis ignoti quem omnino numquam viderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi audistisaudistis Σ: auditis cett. , iudices, continuo dicere:Necesse est aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei plerumque indicant, per eos plerique produntur.“ Hic nihil est quod suspicione occupetissuspicione occupetis Madvig: suspicionem hoc putetis codd.: suspicionem hanc putetis Sylvius . 106Non enim ego ita disputabo:Veri simile est RosciosRoscios Σ: Roscium cett. istam rem ad Chrysogonum detulisse; erat enim eis cum Chrysogono iam antea amicitia; nam cum multos veteres a maioribus Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere atque observare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam contulerunt.ac … contulerunt om. A 107Haec possum omnia vere dicere, sed in hac causa coniectura nihil opus est; ipsos certo scio non negare ad haec bona Chrysogonum accessisse impulsu suo. Si eum qui indici causaindici causa scripsi: iudiciuae Σ: indiciue A: iudicine φ: iudici ut ω: indicii cett. partem acceperit oculis cernetis cernetis] cernentes Σ: cernitis A ψ , poteritisne dubitare, iudices, qui qui] quis Halm (cf. Zielinski p. 191) indicarit? Qui sunt igitur in istis bonis quibus partem Chrysogonus dederit? Duo Roscii. Num quisnam praeterea? Nemo est, iudices. Num ergo dubium est quin ei obtulerint hanc praedam Chrysogono qui ab eo partem praedae tulerunt?

108Age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum consideremus. si nihil in ista pugna Roscii quod operae pretium esset fecerant, quam ob causam aa Ascens. (1): om. mei Chrysogono tantis praemiis donabantur? si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eisiis (is ω) σπσχω, Madvig: his A φψ gratias agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi? Curcur σψ: quur A: qur (qui φ) cett. (cf. §74) tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur? cur quae reliqua sunt iste T. RosciusT. Richter: om. codd. omnia cum Chrysogono communiter possidet? Nonne perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re cognita concessisse?