35 Cic. S. Rosc. 98–101

98Etiamne in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda aut coniectura capienda estest Madvig: sit codd. ? Nonne vobis haec quae audistis cernere oculis videmini, iudices? non illum miserum, ignarum casus sui, redeuntem a cena videtis, non positas insidias, non impetum repentinum? non versatur ante oculos vobis in caede Glaucia? non adest iste T. Roscius? non suis manibus in curru conlocat Automedontem illum, sui sceleris acerbissimi nefariaeque victoriae nuntium? non orat ut eam noctem pervigilet, ut honoris sui causa laboret, ut Capitoni quam primum nuntiet? 99Quid erat quod Capitonem primum scire velletvellet Ernesti: voluerit codd.: voluit Müller (cf. Zielinski p. 191)? Nescio, nisi hoc video, Capitonem in his bonis esse socium; de tribus et decem fundis tris nobilissimos fundos eum video possidere. 100Audio praeterea non hanc suspicionem nunc primum in Capitonem conferri; multas esse infamis eiusinfames eius Gruter: infamius (-is ψ) codd. palmas, hanc primam esse tamen lemniscatam quae Roma eiRoma ei Ernesti: Romae codd. deferatur; nullum modum esse hominis occidendi quo ille non aliquot occiderit, multos ferro, multos veneno. Habeo etiam dicere quem contra morem maiorum minorem annis lx de ponte in Tiberim deiecerit. Quaequae Naugerius: qui codd. , si prodierit atque adeo cum prodieritscio enim proditurum esseaudiet. Veniat modo, explicet suum volumen illud quod ei planum 101facere possum Erucium conscripsisse; quod aiunt illum Sex. Roscio intentasse et minitatumminitatum Hotoman: mentatum Σ: meditatum cett. esse se omnia illa pro testimonio esse dicturum. O praeclarum testem, iudices! o gravitatem dignam exspectatione! o vitamvitam σσχ: iustam cett. honestam atque eius modi ut libentibus animis ad eius animis] ad eiusmodi ut libentius animis add. Σ mg. testimonium vestrum ius iurandum accommodetis! Profecto non tam perspicue nos istorumnos istorum ψ²: nonistorum Σ: istorum cett. maleficia videremus, nisi ipsos caecos redderet cupiditas et avaritia et audacia.