34 Cic. S. Rosc. 95–97

95Videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex. Rosci abs te, T. Rosci, facta sunt sunt] sint Halm ; quae ita aperta et manifesta sunt ut medius fidius, iudices, invitus ea dicam. Vereor enim, cuicuimodicuicuimodi Priscian. (K. iii. 7): quiquimodi (quin cuiusmodi π mg.) codd. es, T. Roscies T. duo dett.: est mei, codd. Prisciani , ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non pepercerim. Cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim parcere, rursus immuto voluntatem meam; venit enim mihi in mentem oris tui. Tenetene (-es ψ²) cum A ψ²: tene quin Σ: tenes quin cett. , cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore? Qua in in] tu Ernesti re nihil aliud adsequeris nisi ut ab omnibus mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentiaimpudentia Aχψ : imprudentia cett. . 96Occiso Sex. Roscio quis primus Ameriam nuntiat? Mallius Glaucia, quem iam antea nominavi, tuus cliens et familiaris. Quid attinuit eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat?Sua sponte Mallius nuntiat.Quid, quaesoquaeso Angelius: quasi codd. , eius intererat? An, cum Ameriam non huiusce rei causa venisset, casu accidit ut id quod Romae audierat primus nuntiaret? Cuius rei causa venerat Ameriam?Non possuminquitdivinare.“ Eo rem iam adducam ut nihil divinatione opus sit. Qua ratione T. Roscio CapitoniT. Roscio Richter:.. Roscio Σ: Roscio cett. primoprimo Büchner: primum codd. (fort. prim. in archetypo erat, cf. § 125, Cael. 67) nuntiavit? Cum Ameriae Sex. Rosci domus uxor liberique essent, cum tot propinqui cognatique optime convenientes, qua ratione factum est ut iste tuus cliens, sceleris tui nuntius, T. Roscio Capitoni potissimum nuntiaret? 97Occisus est a cena rediens; nondum lucebat cum Ameriae scitum est. Quid hic incredibilis cursus, quid haec tanta celeritas festinatioque significat? Non quaero quis percusserit; nihil est, Glaucia, quod metuas; non excutio te, si quid forte ferri habuisti, non scrutor; nihil ad me arbitror pertinere; quoniam cuius consilio occisus sit invenio, cuius manu sit percussus non laboro. Unum hoc sumo quod mihi apertum tuum scelus resque manifesta dat: Ubi aut unde audivit Glaucia? qui tam cito scivit? Fac audisseaudisse Aπψω : audisset cett. statim; quae res eum nocte una tantum itineris contendere coegit? quae necessitas eum tanta premebat ut, si sua sponte iter Ameriam faceret, id temporis Roma proficisceretur, nullam partem noctis requiesceret?