32 Cic. S. Rosc. 89–91

89Haec tu, Eruci, tot et tanta si nanctusnanctus σπ, Halm: nactus cett. esses in reo, quam diu diceres! quo te modo iactares! tempus hercule te citius quam oratio deficeret. Etenim in singulis rebus eius modi materies est ut dies singulos possisposses Wesenberg consumere. Neque ego non possum; non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere. Verum ego forsitan propter multitudinem patronorum patronorum] paternorum ΣAφω in gregegrege ψ: gregem cett. adnumerer, te pugna Cannensis accusatoremaccusatorum Buttmann sat bonum fecit. Multos caesos non ad TrasumennumTrasumennum Fleckeisen: Trahasymennum Σ: Trasimennum π: Trasimenum Aσψ lacum, sed ad Servilium vidimus.

90Quis ibi non est volneratus ferro Phrygio?

Non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique MemmiosMemmios Vrsinus: Mammeos codd. quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum ipsum senemsenem del. Madvig 11 rei p. ed. R: re p. codd. , Antistium quem non modo aetas sed etiam leges pugnare prohibebant. Iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant; qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent. Nihil enim mali est canes ibi quam plurimos esse ubi permulti observandi multaque servanda sunt. 91Verum, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis belli ac turba molitur. Dum is in aliis rebus erat occupatus qui summam rerum administrabat, erant interea qui suis volneribus mederentur; qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant; a quibus miror ne quod iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta; nam et accusatores et iudices sustulerunt. Hoc commodi est quod ita vixerunt ut testis omnis, si cuperent, interficere non possent; nam, dum hominum genus erit, qui accuset eos non deerit; dum civitas erit, iudicia fient. Verum, ut coepi dicere, et Erucius, haec si haberet in causa quae commemoravi, posset ea quamvis diu dicere, et ego, iudices, possum; sed in animo est, quem ad modum ante dixi, leviter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut omnes intellegant me non studio accusare sed officio defendere.