30 Cic. S. Rosc. 83–85

83Venio nunc eo quo me non cupiditas ducit sed fides. Nam si mihi liberet accusare, accusarem alios potius ex quibus possem crescere; quod certum est non facere, dum utrumvis licebit. Is enim mihi videtur amplissimus qui sua virtute in altiorem locum pervenit, non qui ascendit per alterius incommodum et calamitatem. Desinamus aliquando ea scrutari quae sunt inania; quaeramus ibiibi Σ², Steinmetz: ubi cett. (cf. Clu. 37) maleficium ubi et est et inveniri potest; iam intelleges, Eruci, certum crimen quam multis suspicionibus coarguaturarguatur A , tametsi neque omnia dicam et leviter unum quidquequidque Wesenberg: quodque codd. tangam. Neque enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi me invitum facere, quod non persequarpersequar Lambinus: prosequar codd. longius quam salus huius et mea fides postulabit.

84Causam tu nullam reperiebas in Sex. Roscio; at ego in T. Roscio reperio. Tecum enim mihi res est, T. Rosci, quoniam istic sedes ac te palam adversarium esseesse || Σ profiterisprofiteris edd. VR: profitearis codd. . De Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum esse audio, testis prodierit; tum alias quoque suas palmas cognoscet de quibus me ne audisse quidem suspicatur. L. Cassius ille quem populus Romanus verissimumseverissimum mg. Lambini et sapientissimum iudicem putabat identidem in causis quaerere solebatcui bonofuisset. Sic vita hominum est ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere. 85Hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebantabhorrebant A ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi veritatis erat amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam quam applicatusapplicatus Novák (cf. Fin. vi. 34): implicatus codd.: implacatus Gravius: inclinatus Manutius ad severitatem videbatur. Ego, quamquam praeest huic quaestioni vir et contra audaciam fortissimus et ab innocentia clementissimus, tamen facile me paterer vel illo ipso acerrimo iudice quaerente vel apud Cassianos iudices, quorum etiam nunc einunc ii Naugerius: nuncii σπω: nuntii cett. quibus causa dicenda est nomen ipsum reformidant, pro Sex. Roscio dicere.