3 Cic. S. Rosc. 7–8

7 ↷ Primum a Chrysogono peto ut pecunia fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et vitam ne petat; deinde a vobis, iudices, ut audacium sceleri resistatis,insistatis A innocentium calamitatem levetis et in causa Sex. Rosci periculum quod in omnis intenditur propulsetis. 8Quod si aut causa criminis aut facti suspicio aut quaelibet denique vel minima res reperieturreperiretur A quam ob rem videantur illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo si praeter eam praedam quam dixi quicquam aliud causae inveneritis, non recusamus quin illorum illorum] eorum w, prob. Halm libidini Sex. Rosci vita dedatur. Sin aliud agitur nihil nisi ut eis ne quid desit quibus satis nihil est, si hoc solum hoc tempore pugnatur ut ad illam opimam praeclaramque praedam damnatio Sex. Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa indigna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consueruntconsuerant Ernesti ? qui ex civitate in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti estis propter severitatem, ab his his] iis coni. Halm hoc postulare homines sicarios atque gladiatores, non modo ut supplicia vitent quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere debent verum etiam ut spoliis exspoliis ex w: spoliis sex σπ: spoliis Sex. Aφψω : spoliis Sex. Roscii σχ hoc iudicio ornati auctique discedant?