28 Cic. S. Rosc. 76–78

76Verum haec missa facio; illud quaero, is homo quiqui ψ²: om. cett. ut tute dicis, numquam inter homines fueritfuit A , per quos homines hoc tantum facinus, tam occultumocculte Kayser , absens praesertim, conficere potuerit. Multa sunt falsa, iudices, quae tamen argui suspiciose possunt; in his rebus si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, misit alicui sicario qui Romae noverat neminem. Arcessivit arcessivit] arcessi vita Σ: arcessunt A φ aliquemaliquem.. QuemQuem Priscian. (K. iii. 534): aliquem codd. autaut Σ: at (ac ω) cett. quando? Nuntium misit. Quem aut ad quem? Pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. Nihil horum ne confingi quidem potest; et tamen causa de parricidio dicitur.

77Reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immortales, rem miseram et calamitosam! Quidquid scripsi: quod codd. ? In tali crimine quod innocenti quod innocenti] quod innocentibus Halm (2): innocenti w saluti solet esse ut servos in quaestionem polliceaturpolliceatur mg. Sylvii: polliceantur codd. , id Sex. Roscio facere non licet? Vos qui hunc accusatis omnis eius servos habetis; unus puer victus cotidiani administerminister ω ex tanta familia Sex. Roscio relictus non est. Te nunc appello, P. Scipio, te, M. MetelleM. Krause: Q. χ: om. cett. ; vobis advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab adversariis Sex. Roscius postulavit; meministisne T. Rosciummeministisne T. Roscium ed. R. Stephani: meministine T. Rosci codd. recusare? Quid? ei servi ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; apud eum sunt in honore etiis σχ, Madvig: his cett. in pretio. Etiam nunc ut ex eis quaeratur ego postulo, hic orat atque obsecrat. 78Quid facitis? cur recusatis? Dubitate etiam nunc, iudices, si potestis, a quo sit Sex. Roscius occisus, ab eone qui propter illius mortem in egestate et inet in χω, Halm: et cett. insidiis versatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in caede atque ex caede vivunt. Omnia, iudices, in hac causa sunt misera atque indigna; tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius proferri potest: mortis paternae de servis paternis quaestionem habere filio non licet! Ne tam diu quidem dominus erit in suos dum ex eis de patris morte quaeratur? Veniam, neque ita multo posteapostea scripsi: post.. Σ: post cett. , ad hunc locum; nam hoc totum ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem.