26 Cic. S. Rosc. 71–73

71O singularem sapientiam, iudices! Nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus essetesset Angelius: est (esset σχψ) et codd. , careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur? Noluerunt feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne, cum delati essent in mare, ipsummare, mare ipsum Richter polluerent quo cetera quae violata sunt expiari putantur; denique nihil tam vile neque tam volgare est cuius partem ullam reliquerint. 72Etenim quid tam est tam est] est tam χ, Lambinus (quid enim tam commune cit. Cicero Orat. 107; Quintil. xii. 6. 4) commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? Ita vivunt, dum possunt, ut ducere animamanimam σχψ, Cic. l. c.: animum cett. de caelo non queant, ita moriuntur ut eorum ossa terra non tangatterram non tangant Cic. l. c. , ita iactantur fluctibus ut numquam adluanturadluantur Cic. l. c., Sylvius: abluantur codd. , ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant. Tanti malefici crimen, cui maleficio tam insigne supplicium est constitutum, probare te, Eruci, censes posse talibus viris, si ne causam quidem malefici protuleris? si hunc apud bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus praeesset, tamen diligentius paratiusque venisses. 73Utrum quid agatur non vides, an apud quos agatur? Agitur de parricidio quod sine multis causis suscipi non potest; apud homines autem prudentissimos agitur qui intellegunt neminem ne minimum quidem maleficium sine causa admittere.