25 Cic. S. Rosc. 69–70

69 ↷ Itaque cum multis ex rebus intellegi potest maiores nostros non modo armis plus quam ceteras nationes verum etiam consilio sapientiaque potuisse, tum ex hac re vel maxime quod in impios singulare supplicium invenerunt. Qua in re quantum prudentia praestiterintpraestiterint (-it Σ) σχψ: praestiterunt cett. eis qui apud ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate. 70Prudentissima civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit scripserit] scripsit Halm . Is cum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem necasset, respondit se id neminem facturum putasse. Sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere videretur. Quanto nostri maiores sapientius! qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, eiii Naugerius (2): in Σ: om. cett. magnitudine poenae aa s, Wesenberg: om. mei maleficio summoverentur. Insui voluerunt in culleum vivos atque itaita om. w, del. Kayser in flumen deici.