24 Cic. S. Rosc. 66–69
66Videtisne quos quos] quod χ²ψ² nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae neque consistere umquamusquam A patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt? Sic se res habet, iudices: magnam vim, magnam necessitatem, magnam possidet religionem paternus maternusque sanguis; ex quo si qua macula concepta est, non modo eluielui Victorius: leui ΣAπφ: leni χψ: lui ω: om. Σ in lac. non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus furor atque amentia consequatur. 67Nolite enim putare, quem ad modum in fabulis saepenumero videtis, eos qui aliquid impie scelerateque commiserintcommiserint ed. R: commiserunt codd. agitari et perterreri Furiarum taedis ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent; hae hae] haec w, Schol. Lucan. vii. 784 (cf. Deiot. 26) sunt impiis adsiduae domesticaeque Furiae quae dies noctesque parentiumparentium ΣAπ: parentum cett. (cf. Neue i. 404) poenas a consceleratissimis filiis repetant. 68Haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi proruptapraerupta ω audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania. Accedat huc oportet odium parentis, animadversionisanimumadversionis Σ paternae metus, amici improbi, servi conscii, tempus idoneum, locus opportune captus ad eam rem; paene dicam, respersas manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus, tam immane, tam acerbum credituri sunt. 69Qua re hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum.