23 Cic. S. Rosc. 64–65

64Non ita multis ante annis aiunt T. CaeliumCaelium Valerius Max. viii. 1. 13: Colelium (Cold- φψ) codd. quendam TerracinensemTerracinensem σπω, Schol.: Tarracinensem cett., Valerius Max. (cf. Schuchardt iii. 103), hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum. Cum neque servus quisquam reperireturreperiretur Angelius: reperiebatur codd. neque liber ad quem ea suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt. Quid poterat tam essetam esse Gruter: sa est Σ: sane Aπφω : satis est σχψ suspiciosum Madvig: suspiciosum autem codd.: suspiciosum. Suspiciosum autem coni. Halm suspiciosum? neutrumne sensisse? ausum autem esse quemquam se in id conclave committere eo potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et sentire et defendere facile possent? Erat porro nemo in quem ea suspicio conveniret. 65Tamen, cum planum iudicibus esset factum aperto ostio dormientis eos repertos esse, iudicio absoluti adulescentes et suspicione omni liberati sunt. Nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuissetpotuisset edd. VR: potuisse (-se || Σ) codd.: posset Ernesti , propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt.