22 Cic. S. Rosc. 60–63

60Respirare visus est quod non alius potius diceret. Coepi dicere. Usque eo animadverti, iudices, eum iocari atque alias res agere ante quam Chrysogonum nominavi; quem simul atque attigi, statim homo se erexit, mirari visus est. Intellexi quid cum pepugisset pepugisset] pupugisset χψ² (cf. Gellium vi. 9. 15). Iterum ac tertio nominavi. Postea homines cursare ultro et citro non destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esseesse om. w: aliquem esse ed. V aliquem in civitatecivitatem σσχ qui contra voluntatem eius dicere auderet; aliter causam agi atque ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari pessime societatem, gratiam potentiamque eius neglegi, iudices diligenter attendere, populo rem indignam videri. 61Quae quoniam te fefelleruntfefellerunt ed. V: fefellerint codd. , Eruci, quoniamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis, quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando veterem tuam illam calliditatem atque prudentiam, confitereaut confitere te Hotoman huc ea spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum.

De parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita non est quam ob causam patrem filius occiderit. 62Quod in minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt velvel Eberhard: id codd.: et Klotz: del. Ascens. (3) maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat oportere. In quo scelere, iudices, etiam cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque accusatoris ingenio res iudicatur. Cum multa antea commissa maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singularis audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus furor atque amentia. Haec cum sint omnia, tamen exstent oportet expressa sceleris vestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore maleficium sit admissum. Quae nisi multa et manifesta sunt, profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest. 63Magna est enim vis humanitatis; multum valet communio sanguinis; reclamitat istius modi suspicionibus ipsa natura; portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.