21 Cic. S. Rosc. 58–59

58Quid mihi ad defendendum dedisti, bone accusator? quid hisce autem ad suspicandum? „Ne ne] neque Σ exheredaretur veritus est.“ Audio, sed qua de causa vereri debuerit nemo dicit.Habebat pater in animo.“ Planum fac. Nihil est; non quicum deliberaveritdeliberaverit σχ: deliberavit cett.: deliberarit ed. V , quem certiorem fecerit, unde istud vobis suspicari in mentem venerit. Cum hoc modo accusas, Eruci, nonne hoc palam dicis:Ego quid acceperim scio, quid dicam nescio; unum illudillud σχψ: illum cett. spectavi quod Chrysogonus aiebat neminem isti patronum futurum; de bonorum emptione deque ea societate neminem esse qui verbum facere auderet hoc temporehoc tempore auderet ed. Mediol. ? Haec te opinio falsa in istam fraudem impulit; non me hercules verbum fecisses, si tibi quemquam responsurum putasses.

59Operae pretium erat, si animadvertistis, iudices, neglegentiam eius in accusando considerare. Credo, cum vidisset qui homines in hisce subselliis sederent, quaesissequaesisse ed. R: quaesisset codd. num ille aut ille defensurus esset; de me ne suspicatum quidem esse, quod antea causam publicam nullam dixerim. Postea quam invenit neminem eorum qui possunt et solent ita neglegens esse coepit ut, eum in mentem veniret ei, resideret, deinde spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret, credo, cui cenam imperaret, prorsus ut vestro consessu et hoc conventu pro summa solitudine abuteretur. Peroravit aliquando, adsedit; surrexi ego.