20 Cic. S. Rosc. 56–57

56Accusatores multos esse in civitate utile est ut metu contineatur audacia; verum tamen hoc ita est utile ut ne plane inludamur ab accusatoribus. Innocens est quispiam, verum tamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret alterum tamen del. Novák ; tametsi miserum est, tamen ei qui hunc accuset possimpossum w aliquo modo ignoscere. Cum enim aliquid habeat quod possitpossit Angelius: possim codd. criminose ac suspiciose dicere, aperte ludificari et calumniari sciens non videatur. Qua re facile omnes patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens, si accusatus sit sit] est Halm (2), absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non potest; utilius est autem absolvi innocentem quam nocentem causam non dicere. Anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in Capitolio ut significent si fures venerint. At fures internoscere non possunt, significant tamen si qui noctu in Capitolium venerintvenerut Madvig et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant quae est cautior. Quod si luce quoque canes latrent cum deosdoes σχψ¹: deo (eo ψ²) cett. salutatum aliqui venerint, opinor, eis crura suffringantur, quod acres sint etiam tum cum suspicio nulla sit. 57Simillima est accusatorum ratio. Alii vestrum anseres sunt qui tantum modo clamant, nocere non possunt, alii canes qui et latrare et mordere possunt. Cibaria vobis praeberi videmus; vos autem maxime debetis in eos impetum facere qui merentur. Hoc populo gratissimum est. Deinde, si voletis, etiam tum cum veri simile erit aliquemaliquem aliquid Hotoman commisisse, in suspicione latratote; id quoque concedi potest. Sin autem sic agetis ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re aut quo modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram illam cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal. omnisKal. omnis Pighius: calomnis ΣAπφχ: calonis Σ: calomniis ψ: calumpniis ω oderitis ita vehementer ad caput adfigentadfigent ψ², ed. R: adfingent (-entur ω) cett. ut postea neminem alium nisi fortunas vestras accusare possitis.