2 Cic. S. Rosc. 5–7

5His de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus qui maximo ingenio sed relictus ex omnibus qui minimo periculo possempossim V dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius verum uti ne omnino desertus esset.

Forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta formido quae tot ac talis viros impediat quo minus pro capite et fortunis alterius quem ad modum consueruntconsueverunt φω (ita §8 ω, §12 χψω) causam velint dicere. Quod adhuc vos ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus eius rei quae conflavit hoc iudicium mentio facta non est. 6Quae res ea est? Bona patris huiusce Sex. Rosci quae sunt sexagiens, quae dequae de] de Weiske viro fortissimo et clarissimofortissimo et clarissimo] om. fortissimo et A: clarissimo et fortissimo ψ, Arusian. (K. vii. 470) L. Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, L. Cornelius Chrysogonus. Is a vobis, iudices, hoc postulat ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, quoniamque ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumqueomnemque metum ω tollatis; sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto speratsperat σχ: speret cett. se posse quod adeptus est per scelus, id per luxuriamluxoriam ΣAψ² (ita Σ semper) effundere atque consumere. Hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat acstimulet ac punget Ernesti pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.

7Si si] nisi w, Halm (2) vobis aequa et honesta postulatio postulatio] ista postulatio Richter (fort. ea postulatio) videtur, iudices, ego contra brevem postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo, aliquanto aequiorem.