19 Cic. S. Rosc. 53–55

53Verum haec tu quoquehaec quoque tu ed. R intellegis esse nugatoria; illud quod coepimus videamus, quo certius argumentum odi reperiri nullo modo potest.Exheredare pater filium cogitabat.“ Mitto quaerere qua de causa; quaero qui scias; tametsi te dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat certicerte Pluygers accusatoris officium qui tanti sceleris argueret explicare omnia vitia ac peccata fili quibus incensus parens potuerit animum inducere ut naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum eiceret ex animoex animo del. May , ut denique patrem esse. sese oblivisceretur; quae sine magnis huiuscehuiusce |||| Σ peccatis accidere potuisse non arbitror. 54Verum concedo tibi ut ea praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis; illudillud Gulielmius: illum codd. quidem, voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. Quid ergo adfers qua re id factum putemus? Vere nihil potes dicerepotes se dicere Σ: potes edicere Gulielmius: fort. potes elicere; finge aliquid saltem commode ut ne plane videaris id facere quod aperte facis, huius miseri fortunis et horum virorum talium dignitati inludere. Exheredare filium voluit. Quam ob causam?Nescio.“ Exheredavitne?Non.“ Quis prohibuit?Cogitabat.“ Cogitabat alterum cogitabat om. w, del. Madvig ? cui dixit?Nemini.“ Quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti ad quaestum atque ad atque] ad atque Aχ¹ libidinem nisi hoc modo accusare atque id obicere quod planum facere non modo non possis verum ne coneris quidem? 55Nemo nostrum est, Eruci, quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse; vident omnes qua de causa huichuic Beroaldus: huc codd. inimicus venias; sciunt huiusce pecunia te adductum esse Quid ergo est? Ita tamen quaestus te cupidum esse oportebat ut horum existimationem et legem Remmiam Remmiam] rem miram A: Eruci iam ψ mg. putares aliquid valere oportere.