18 Cic. S. Rosc. 50–52

50Ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus, si illis temporibus natus essesnatus |||| esses Σ cum ab aratro arcessebantur qui consules fierent. Etenim qui praeesse agro colendo flagitium putes, profecto illum Atilium quem sua manu spargentem semen qui missi erant convenerunt hominem turpissimum atque inhonestissimum iudicares. At hercule maiores nostri longe aliter et de illo et de ceteris talibus viris existimabant itaque ex minima tenuissimaque re publicarem publicam Pluygers maximam et florentissimam nobis reliquerunt. Suos enim agros studiose colebant, non alienos cupide appetebant; quibus rebus et agris et urbibus et nationibus rem publicam atque hoc imperium et populi Romani nomen auxerunt. 51Neque ego haec eo profero quo conferenda sint cum hisce de quibus nunc quaerimus, sed ut illud intellegatur intellegatur] intellegant A: intellegas σχ² , cum apud maiores nostros summi viri clarissimique homines qui omni tempore ad gubernacula rei publicae sedere debebant tamen in agris quoque colendis aliquantum operae temporisque consumpserintconsumpserint Beroaldus: consumpserunt codd. , ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse rusticum, cum ruri cum ruri] qui ruri Vrsinus assiduos ΣA : assiduo Gulielmius adsiduus semper vixerit, cum praesertim nihil esset quod aut patri gratius aut sibi iucundius aut re vera honestius facere posset.

52Odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur, Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. Numquid est aliud?Immo veroinquitest; nam istum exheredare in animo habebat.“ Audio; nunc dicis aliquid quod ad rem pertineat; nam illa, opinor, tu quoque concedis levia esse atque inepta:Convivia cum patre non inibat.“ Quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret perraro] errario Σ: raro σχψ² . „Domum suam istum non fere quisquam vocabat.“ Nec mirum, qui neque in urbe viveret neque revocaturus esset.