15 Cic. S. Rosc. 42–45

42Nescioinquitquae causa odi fuerit; fuisse odium intellego quia antea, cum duos filios haberet, illum alterum qui mortuus est secum omni tempore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat.“relegavit Σ Quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usuusu mihi Aπ¹φ venit in causa optima. Ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum. 43Quid ais, Eruci? tot praedia, tam pulchra, tam fructuosa Sex. Roscius filio suo relegationis ac supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat? Quid? hoc patres familiaefamilias χ, ed. V qui liberos habent, praesertim homines illius ordinis ex municipiis rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse filios suos rei familiari maxime servire et in praediis colendis operae plurimum studique consumere? 44An amandaratamandarat ΣBπχ²ψ¹: mandarat (emend. ψ² cett. hunc sic ut esset in agro ac tantum modo aleretur ad villam, ut commodis omnibus careret? Quid? si constat hunc non modo colendis praediis praefuisse sed certis fundis patre vivo frui solitum esse, tamenne haec a te vita eiusa te vita eius Vahlen: a te vita et ψ²: attente vita et cett.: attenta vita et Naugerius rusticana relegatio atque amandatio appellabitur? Vides, Eruci, quantum distet argumentatio tua ab re ipsa atque aa ψ: om. cett. veritate. Quod consuetudine patres faciunt, id quasi novum reprehendis; quod benivolentia fit, id odio factumfactum || || Σ: fort. factum tu criminaris; quod honoris causa pater filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis. 45Neque haec tu non intellegis, sed usque eo quid quid] quod Lambinus arguas non habes, ut non modo tibi contra nos dicendum putes verum etiam contra rerum naturam contraque consuetudinem hominum contraque opiniones omnium.