14 Cic. S. Rosc. 39–41

39Patrem occidit Sex. Roscius. Qui homo? adulescentulus corruptus et ab hominibus nequam inductus inductus] iudicatus ψ² ? Annos natus maior natus maior] natu maior Gulielmius: natus magis Naugerius (contra Arusian. K. vii. 495) quadraginta. Vetus videlicet sicarius, homo audax et saepe in caede versatus. At hoc ab accusatore ne dici quidem audistis. Luxuries igitur hominem nimirum et aeris alieni magnitudo et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt. De luxurialuxoriae Σ: luxurie w, Müller (cf. §75) purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere interfuisse. Nihil autem umquamumquam cuiquam Bake debuit. Cupiditates porro quae possunt esse in eo qui, ut ipse accusator obiecit, ruri semper habitarit et in agro colendo vixerit? quae vita maxime disiuncta aa ed. Guar.: om. codd. cupiditate et cum officio coniuncta estconiuncta est s: coniuncta σχ²ψ: om. ΣAπχ¹ . 40Quae res igitur tantum istum furorem Sex. Roscio obiecit?Patriinquitnon placebat.“patri non placebat hab. Σ in mg., om. w, del. Madvig Patri non placebat? quam ob causam? necesse est enim eam quoque iustam et magnam et perspicuam fuisse. Nam ut illud incredibile est, mortem oblatam esse patri a filio sine plurimis et maximis causis, sic hoc veri simile non est, odio fuisse parenti filium sine causis multis et magnis et necessariis. 41Rursus igitur eodem revertamur et quaeramus quae tanta vitia fuerint in unico filio qua re is patri displiceret. At perspicuum est nullum fuisse. Pater igitur amens, qui odisset eum sine causa quem procrearat? At is quidem fuit omnium constantissimus. Ergo illud iam perspicuum profecto est, si neque amens pater neque perditus filius fuerit, neque odi causam patri neque sceleris filio fuisse.