12 Cic. S. Rosc. 33–34
33Hominem longe audacissimum nuper habuimus in civitate C. Fimbriam et, quod inter omnis constat, nisi inter eos qui ipsi quoque insaniunt insanissimum. Is cum curasset in funere C. Mari ut Q. Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae civitatis, de cuius laude neque hic locus est ut multa dicantur neque plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet, diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere. Cum ab eo quaereretur quid tandem accusaturus esset eum quem pro dignitate ne laudare quidem quisquam satis commode posset, aiunt hominem, ut erat furiosus, respondisse: „quod non totum telum corpore recepisset.“ Quo populus Romanus nihil vidit indignius nisi eiusdem viri mortem, quae tantum potuit ut omnis occisusoccisus Σ: civis suos Aπφ : civis σχψ perdiderit et adflixerit; quos quia servare per compositionemservare per compositionem ed. R: servare per conservare posicionem σχ: servare per cos. repositionem Aπφ : conservare per positionem σχ²: conservare per compositionem ψ volebat, ipse ab eis interemptus est. 34Estne hoc illi dicto atque facto FimbrianoFimbriano Rufinian. (Rhet. M. p. 44): Fimbria non Σ: Fimbriae non cett. simillimum? Accusatis Sex. Roscium. Quid ita? Quia de manibus vestris effugit, quia se occidi passus non est. Illud, quia in Scaevola factum est, magismagis transpos. ante ferendum A. Eberhard indignum videtur, hoc, quia fit a Chrysogono, non non] num Hotoman: del. Guarinus (in Comment.) est ferendum est ferendum] est feferendum Σ: esset ferendum χ² . Nam per deos immortalis! quid est in hac causa quod defensionis indigeat? qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat? Totam causam, iudices, explicemus atque ante oculos expositam consideremus; ita facillime quae res totum iudicium contineat et quibus dede ψ²: om. cett. rebus nos dicere oporteat et quid vos sequi conveniat intellegetis.