11 Cic. S. Rosc. 29–32

29 ↷ Quid primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod aut a quibus auxilium petam? deorumne immortalium, populine Romani, vestramne qui summam potestatem habetis hoc tempore fidem implorem? 30Pater occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona adempta, possessapossessio Passeratius , direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque insidiis appetita. Quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur? Tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce pecunia comparant; hanc condicionem misero ferunt ut optetoptet Beroaldus: optetur codd. T. A. Eberhard: om. codd. utrum malit cervices T. Roscio dare an insutus in culleum culleum] supplicium (-io ψ) parricidarum add. codd.: del. Hotoman per summum dedecus vitam amittere. Patronos huic defuturos putaverunt; desunt; qui libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa satis estsatis est ed. Mediol.: satis codd.: est satis Naugerius Post satis add. quoniam quidem suscepi (ex §31) codd.: del. Heusinger non deest profecto, iudices. 31Et forsitan in suscipienda causa temere impulsus adulescentia fecerim; quoniam quidem semel suscepi, licet hercules undique omnes minae minae] in me σχψ: immineant Halm (2): mihi minae Baiter terrores periculaque impendeantimpendeant ed. R.: impediant σσχ: impendant cett. omnia, succurram ac ac] atque σχψ subibo. Certum est deliberatumque quae ad causam pertinere arbitror, omnia non modo dicere verum etiam libenter audacteraudaciter Lambinus (cf. §104) libereque dicere; nulla res tanta exsistetexsistet ω: exsistat (-it ψ) cett. , iudices, ut possit vim mihi maiorem adhibere metus quam fides. 32Etenim quis tam dissoluto animo est qui haec cum videat tacere ac neglegere possit? Patrem meum, cum proscriptus non esset, iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim expulistis, patrimonium meum possidetis. Quid voltis amplius? etiamne ad subsellia cum ferro atque telis venistis ut hic aut iuguletis aut condemnetis condemnetis] Sex. Roscium add. codd.: del. Lambinus ?