1 Cic. S. Rosc. 1–4

1Credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum cum] quom Aπ²ψ²ω tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerimsurrexerim is Σ, Naugerius (2): surrexerimus A : surrexerim cett. , is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. Omnes hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsiipsi autem V propter iniquitatem temporum non audent. Ita fit ut adsint propterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant.vitant V, Auct. Schem. Dianoeas (Rhet. M. p. 73): metuunt cett. 2Quid ergo? audacissimus ego ex omnibus? Minime. AnAn Schol.: at (ac Vω ) codd. tanto officiosior quam ceteri? Ne istius quidem laudis ita sumsum] sim Vω cupidus ut aliis eam praereptam velim. Quae me igitur res praeter ceteros impulit ut causam Sex. Rosci reciperem? Quia, si qui istorum dixisset quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur. 3Ego autem siautem si V: etiam si cett.: om. Charisius (K. 1.203) omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atqueatque] „atque“ ne Σ: fort. neque in volgus emanare poterit. Deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinempotest esse post amplitudinem hab. A neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam. Ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meaemeae om. V poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est. 4Accedit illa quoque causa quod a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut utrumvis salvo officio se facerese facere mei: fa…. e V (litt. med. abscisis): facere se ed. Ven. posse arbitrarentur; a me autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego necego nec V: ego neque cett. benevolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebamdebebam Ernesti: debeam codd. (cf. Zielinski p. 191).