5 Cic. Rab. Post. 10–12

10 ↷Hoc vero novum et ante hoc tempus omnino inauditum. In litibus Postumi nomen est nusquam. In litibus dico; modo vos idem in A. Gabinium iudices sedistis; num quis testis Postumum appellavit? testis autem? num accusator? num denique toto illo in iudicio Postumi nomen audistis? 11Non igitur reus ex ea causa quae iudicata est redundat Postumus, sed est adreptus unus eques Romanus de pecuniis repetundis reus. Quibus tabulis? Quae in iudicio Gabiniano recitatae non sunt. Quo teste? A quo tum appellatus nusquam est. Qua aestimatione litium? In qua Postumi mentio facta nulla est. Qua lege? Qua non tenetur.

Hic iam, iudices, vestri consili res est, vestrae sapientiae; quid deceat vos, non quantum liceat vobis, spectare debetis. Si enim quid liceat quaeritis, potestis tollere e civitate quem voltis; tabella est quae dat potestatem; occultat eadem libidinem, cuius conscientiam nihil est quod quisquam timeat, si non pertimescat suam. 12Ubi est igitur sapientia iudicis? In hoc, ut non solum quid possit, sed etiam quid debeat, ponderet nec quantum sibi permissum meminerit solum, sed etiam quatenus commissum sit. Datur tibi tabella iudici. Qua lege? Iulia de pecuniis repetundis. Quo de reo? De equite Romano. At iste ordo lege ea non tenetur.Illo“, inquit,capite: quo ea pecunia pervenerit.“ Nihil audisti in Postumum, cum in Gabinium iudex esses, nihil Gabinio damnato, cum in eum litis aestimares.At nunc audio.“ Reus igitur Postumus est ea lege qua non modo ipse sed totus etiam ordo solutus ac liber est.