3 Cic. Rab. Post. 5–8

5 ↷Supplex erat rex, multa rogabat, omnia pollicebatur, ut iam metuere Postumus cogeretur ne quod crediderat perderet, si credendi constituisset modum. Nihil autem erat illo blandius, nihil hoc benignius, ut magis paeniteret coepisse quam liceret desistere.

6Hinc primum exoritur crimen illud; senatum corruptum esse dicunt. O di immortales! haec est illa exoptata iudiciorum severitas? corruptores nostri causam dicunt; nos qui corrupti sumus non dicimus? Quid ergo? senatumne defendam hoc loco, iudices? Omni equidem loco debeo; ita de me est meritus ille ordo; sed nec id agitur hoc tempore nec cum Postumi causa res ista coniuncta est. Quamquam ad sumptum itineris, ad illam magnificentiam apparatus comitatumque regium suppeditata pecunia a Postumo est, factaeque syngraphae sunt in Albano Cn. Pompei, cum ille Roma profectus esset, tamen non debuit is qui dabat, cur ille qui accipiebat tum sumeret, quaerere. Non enim latroni, sed regi credidit, nec regi inimico populi Romani, sed ei cuius reditum consuli commendatum a senatu videbat, nec ei regi qui alienus ab hoc imperio esset, sed ei quicum foedus feriri in Capitolio viderat. Quod si creditor est in culpa, 7non is qui improbe credita pecunia usus est, damnetur is qui fabricatus gladium est et vendidit, non is qui illo gladio civem aliquem interemit. Quam ob rem neque tu, C. Memmi, hoc facere debes ut senatum, cuius auctoritati te ab adulescentia dedidisti, in tanta infamia versari velis, neque ego id quod non agitur defendere. Postumi enim causa, quaecumque est, seiuncta a senatu est. 8Quod si item a Gabinio seiunctam ostendero, certe quod dicas nihil habebis.