16 Cic. Rab. Post. 43–44

43Haec vera laus est, quae non poetarum carminibus, non annalium monumentis celebratur, sed prudentium iudicio expenditur. Equitem Romanum veterem amicum suum studiosum, amantem, observantem sui non libidine, non turpibus impensis cupiditatum atque iacturis, sed experientia patrimoni amplificandi labentem excepit, corruere non sivit, fulsit et sustinuit re, fortuna, fide, hodieque sustinet nec amicum pendentem corruere patitur; nec illius animi aciem praestringit splendor sui nominis, nec mentis quasi luminibus officit altitudo fortunae et gloriae. Sint sane illa magna, quae re vera magna sunt; 44de iudicio animi mei, ut volet quisque, sentiat; ego enim hanc in tantis opibus, tanta fortuna liberalitatem in suos, memoriam amicitiae reliquis virtutibus omnibus antepono. Quam quidem vos, iudices, eius in novo genere bonitatem, inusitatam claris ac praepotentibus viris, non modo non aspernari ac refutare sed complecti etiam et augere debetis, et eo magis quod videtis hos quidem sumptos dies ad labefactandam illius dignitatem. Ex qua illi nihil detrahi potest quod non aut fortiter ferat aut facile restituat; amicissimum hominem si honestate spoliatum audierit, nec sine magno dolore feret et id amiserit quod posse non speret recuperari.