15 Cic. Rab. Post. 41–42
41Verum autem, iudices, si scire voltis, nisi C. Caesaris summa in omnis, incredibilis in hunc eadem liberalitas exstitisset, nos hunc Postumum iam pridem in foro non haberemus. Ille onera multorum huius amicorum excepit unus, quaeque multi homines necessarii secundis Postumi rebus discripta sustinuerunt, nunc eius adflictis fortunis universa sustinet. Vmbram equitis Romani et imaginem videtis, iudices, unius amici conservatam auxilio et fide. Nihil huic eripi potest praeter hoc simulacrum pristinae dignitatis quod Caesar solus tuetur et sustinet; quae quidem in miserrimis rebus huic tamen tribuenda maxima est; nisi vero hoc mediocri virtute effici potest ut tantus ille vir tanti ducat hunc, et adflictum praesertim et absentem, et in tanta fortuna sua ut alienam respicere magnum sit, et in tanta occupatione maximarum rerum quas gerit atque gessit ut vel oblivisci aliorum non sit mirum vel, si meminerit, oblitum esse se facile possit probare. 42Multas equidem C. Caesaris virtutes magnas incredibilisque cognovi, sed sunt ceterae maioribus quasi theatris propositae et paene populares. Castris locum capere, exercitum instruere, expugnare urbis, aciem hostium profligare, hanc vim frigorum hiemumque quam nos vix huius urbis tectis sustinemus excipere, eis ipsis diebus hostem persequi cum etiam ferae latibulis se tegant atque omnia bella iure gentium conquiescant – sunt ea quidem magna; quis negat? sed magnis excitata sunt praemiis ac memoria hominum sempiterna. Quo minus admirandum est eum facere illa qui immortalitatem concupiverit.