14 Cic. Rab. Post. 38–40

38 ↷At habet et celat. Sunt enim qui ita loquantur. Quod genus tandem est istud ostentationis et gloriae? Si nihil habuisset umquam, tamen, si quaesisset, cur se dissimularet habere causa non esset. Qui vero duo lauta et copiosa patrimonia accepisset remque praeterea bonis et honestis rationibus auxisset, quid esset tandem causae cur existimari vellet nihil habere? 39An, cum credebat inductus usuris, id agebat ut haberet quam plurimum; postea quam exegit quod crediderat, ut existimaretur egere? Novum genus hoc gloriae concupiscit.Dominatus est enim“, inquit,Alexandreae.“ Immo vero in superbissimo dominatu fuit; pertulit ipse custodiam, vidit in vinclis familiaris suos, mors ob oculos saepe versata est, nudus atque egens ad extremum fugit e regno. At permutata aliquando pecunia est, 40delatae naves Postumi Puteolos sunt, auditae visaeque merces. Fallaces quidem et fucosae e chartis et linteis et vitro; quibus cum multae naves refertae fuissent, naulum non potuit parari. Cataplus ille Puteolanus, sermo illius temporis, vectorumque cursus atque ostentatio, tum subinvisum apud malivolos Postumi nomen propter opinionem pecuniae nescio quam aestatem unam, non pluris, auris refersit istis sermonibus.