13 Cic. Rab. Post. 36–38
36Dixerunt hic modo nobiscum ad haec subsellia, quibus superciliis renuentes huic decem milium crimini! Iam nostis insulsitatem Graecorum; umeris gestum agebant tum temporis, credo, causa; nunc scilicet tempus nullum est. Ubi semel quis peieraverit, ei credi postea, etiam si per pluris deos iuret, non oportet, praesertim, iudices, cum in his iudiciis ne locus quidem novo testi soleat esse ob eamque causam idem iudices retineantur qui fuerint de reo, ut eis nota sint omnia neve quid fingi novi possit. 37* * * Quo ea pecvnia pervenerit non suis propriis iudiciis in reum facti condemnari solent. Itaque si aut praedes dedisset Gabinius aut tantum ex eius bonis quanta summa litium fuisset populus recepisset, quamvis magna ad Postumum ab eo pecunia pervenisset, non redigeretur; ut intellegi facile possit, quod ex ea pecunia quae ad aliquem reum qui damnatus est venisset, pervenisse ad aliquem in illo primo iudicio planum factum sit, id hoc genere iudici redigi solere. Nunc vero quid agitur? ubi terrarum sumus? quid tam perversum, tam praeposterum dici aut excogitari potest? 38Accusatur is qui non abstulit a rege, sicut Gabinius iudicatus est, sed qui maximam regi pecuniam credidit. Ergo is Gabinio dedit qui non huic reddidit. Itane? Age, cedo, cum is qui pecuniam Postumo debuit non huic, sed Gabinio dederit, condemnato Gabinio utrum illi quo ea pecunia pervenerit an huic dicenda causa est?