12 Cic. Rab. Post. 32–35

32 ↷Et ait etiam meus familiaris et necessarius eandem causam Alexandrinis fuisse cur laudarent Gabinium quae mihi fuerit cur eundem defenderem. Mihi, C. Memmi, causa defendendi Gabini fuit reconciliatio gratiae. Neque me vero paenitet mortalis inimicitias, sempiternas amicitias habere. Nam si me invitum putas, ne Cn. 33Pompei animum offenderem, defendisse causam, et illum et me vehementer ignoras. Neque enim Pompeius me sua causa quicquam facere voluisset invitum, neque ego cui omnium civium libertas carissima fuisset meam proiecissem. Nec, quam diu inimicissimus Gabinio fui, non amicissimus mihi Cn. Pompeius fuit, nec, postea quam illius auctoritate eam dedi veniam quam debui, quicquam simulate feci, ne cum mea perfidia illi etiam ipsi facerem cui beneficium dedissem iniuriam. Nam non redeundo in gratiam cum inimico non violabam Pompeium; si per eum reductus insidiose redissem, me scilicet maxime, sed proxime illum quoque fefellissem. 34Ac de me omittamus; ad Alexandrinos istos revertamur. Quod habent os, quam audaciam! Modo vobis inspectantibus in iudicio Gabini tertio quoque verbo excitabantur; negabant pecuniam Gabinio datam. Recitabatur identidem Pompei testimonium regem ad se scripsisse nullam pecuniam Gabinio nisi in rem militarem datam.Non est“, inquit,tum Alexandrinis testibus creditum.“ Quid postea?Creditur nunc.“ Quam ob rem?Quia nunc aiunt quod tum negabant.“ Quid ergo? 35ista condicio est testium ut, quibus creditum non sit negantibus, isdem credatur dicentibus? At, si verum tum severissima fronte dixerunt, nunc mentiuntur; si tum mentiti sunt, doceant nos verum quo voltu soleant dicere. Audiebamus Alexandream, nunc cognoscimus. Illinc omnes praestigiae, illinc, inquam, omnes fallaciae, omnia denique ab eis mimorum argumenta nata sunt. Nec mihi longius quicquam est, iudices, quam videre hominum voltus.