11 Cic. Rab. Post. 29–32

29 ↷Noli igitur fortunam convertere in culpam neque regis iniuriam huius crimen putare nec consilium ex necessitate nec voluntatem ex vi interpretari, nisi forte eos etiam qui in hostis aut in praedones inciderint, si aliter quippiam coacti faciant ac liberi, vituperandos putes. Nemo nostrum ignorat, etiam si experti non sumus, consuetudinem regiam. Regum autem sunt haec imperia:animadverte ac dicto pareetpraeter rogitatum si pluset illae minae:

si te secundo lumine hic offendero,

moriere“;

quae non ut delectemur solum legere et spectare debemus, sed ut cavere etiam et effugere discamus.

30At ex hoc ipso crimen exoritur. Ait enim, Gabinio pecuniam Postumus cum cogeret, decumas imperatarum pecuniarum sibi coegisse. Non intellego hoc quale sit, utrum accessionem decumae, ut nostri facere coactores solent in centesima, an decessionem de summa fecerit. Si accessionem, undecim milia talentum ad Gabinium pervenerunt. At non modo abs te decem milia obiecta sunt sed etiam ab his aestimata. 31Addo illud etiam: qui tandem convenit aut tam gravi onere tributorum ad tantam pecuniam cogendam mille talentum accessionem esse factam aut in tanta mercede hominis, ut vis, avarissimi mille talentum decessionem esse concessam? Neque enim fuit Gabini remittere tantum de suo nec regis imponere tantum pati suis. At erunt testes legati Alexandrini. Ei nihil in Gabinium dixerunt; immo ei Gabinium laudaverunt. Ubi ergo ille mos, ubi consuetudo iudiciorum, ubi exempla? Solet is dicere in eum qui pecuniam redegit qui in illum cuius nomine ea pecunia redigeretur non dixerit? Age, si is qui non dixit solet, etiamne is solet qui laudavit? 32Isdem testibus, et quidem non productis, sed dictis testium recitatis, quasi praeiudicata res ad has causas deferri solet.