10 Cic. Rab. Post. 26–29

26 ↷Deliciarum causa et voluptatis non modo notos civis Romanos, sed et nobilis adulescentis et quosdam etiam senatores summo loco natos non in hortis aut suburbanis suis, sed Neapoli, 27in celeberrimo oppido, in tunica pulla saepe vidi, ibidem multi viderunt chlamydatum illum L. Sullam imperatorem. L. vero Scipionis, qui bellum in Asia gessit Antiochumque devicit, non solum cum chlamyde sed etiam cum crepidis in Capitolio statuam videtis; quorum impunitas fuit non modo a iudicio sed etiam a sermone. Facilius certe P. Rutilium Rufum necessitatis excusatio defendet; qui cum a Mithridate Mytilenis oppressus esset, crudelitatem regis in togatos vestitus mutatione vitavit. Ergo ille P. Rutilius qui documentum fuit hominibus nostris virtutis, antiquitatis, prudentiae, consularis homo soccos habuit et pallium; nec vero id homini quisquam sed tempori adsignandum putavit; Postumo crimen vestitus adferet is in quo spes fuit posse sese aliquando ad fortunas suas pervenire? Nam ut ventum est Alexandream, 28iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset. Id autem facere non poterat, nisi dioeceteshoc enim nomine utitur qui ea regitesset constitutus. Odiosum negotium Postumo videbatur, sed erat nulla omnino recusatio; molestum etiam nomen ipsum, sed res habebat nomen hoc apud illos, non hic imposuerat. Oderat vestitum etiam illum, sed sine eo nec nomen illud poterat nec munus tueri. Ergoaderat visut ait poeta ille noster,

quae summas frangit infirmatque opes.“

29Moreretur“, inquies; nam id sequitur. Fecisset certe, si sine maximo dedecore tam impeditis suis rebus potuisset emori.