17 Cic. Q. Rosc. 50–53

50Pro deum hominumque fidem! hoc aut Roscius umquam a Cluvio petisset, si HS miliens in iudicium haberet, aut Cluvius Roscio petenti concessisset, si universae praedae particeps esset? vix me dius fidius tu, Fanni, a Ballione aut aliquo eius simili hoc et postulare auderes et impetrare posses. Quod cum est veritate falsum, tum ratione quoque est incredibile; obliviscor enim Roscium et Cluvium viros esse primarios; improbos temporis causa esse fingo. 51Falsum subornavit testem Roscius Cluvium! Cur tam sero? cur cum altera pensio solvenda esset, non tum cum prima? nam iam antea HS IↃↃↃ dissolverat. Deinde, si iam persuasum erat Cluvio ut mentiretur, cur potius HS CCCIↃↃↃ quam CCCIↃↃↃ CCCIↃↃↃ CCCIↃↃↃ data dixit Fannio a Flavio, cum ex restipulatione pars eius dimidia Rosci esset? Iam intellegis, C. Piso, sibi soli, societati nihil Roscium petisse. Hoc quoniam sentit Saturius esse apertum, resistere et repugnare contra veritatem non audet, aliud fraudis et insidiarum in eodem vestigio deverticulum reperit.

52Petisse,“ inquit,suam partem Roscium a Flavio confiteor, vacuam et integram reliquisse Fanni concedo; sed, quod sibi exegit, id commune societatis factum esse contendo.“ Quo nihil captiosius neque indignius potest dici. Quaero enim potueritne Roscius ex societate suam partem petere necne. Si non potuit, quem ad modum abstulit? si potuit, quem ad modum non sibi exegit? nam quod sibi petitur, certe alteri non exigitur. 53An ita est: si quod universae societatis fuisset petisset, quod tum redactum esset aequaliter omnes partirentur; nunc cum petierit quod suae partis esset, non quod tum abstulit soli sibi exegit?