15 Cic. Q. Rosc. 43–45
43 ↷Utrum Luscius et Manilius nihil de HS CCCIↃↃↃ ex Cluvio audierunt, an Cluvius falsum Luscio et Manilio dixit? Hoc ego loco soluto et quieto sum animo et quorsom recidat responsum tuum non magno opere laboro; firmissimis enim et sanctissimis testimoniis virorum optimorum causa Rosci communita est. 44Si iam tibi deliberatum est quibus abroges fidem iuris iurandi, responde. Manilio et Luscio negas esse credendum? Dic, aude; est tuae contumaciae, adrogantiae vitaeque universae vox. Quid exspectas quam mox ego Luscium et Manilium dicam ordine esse senatores, aetate grandis natu, natura sanctos et religiosos, copiis rei familiaris locupletis et pecuniosos? Non faciam; nihil mihi detraham, cum illis exactae aetatis severissime fructum quem meruerunt retribuam. Magis mea adulescentia indiget illorum bona existimatione quam illorum severissima senectus desiderat meam laudem. 45Tibi vero, Piso, diu deliberandum et concoquendum est utrum potius Chaereae iniurato in sua lite, an Manilio et Luscio iuratis in alieno iudicio credas. Reliquum est ut Cluvium falsum dixisse Luscio et Manilio contendat. Quod si facit, qua impudentia est, eumne testem improbabit quem iudicem probarit? ei negabit credi oportere cui ipse crediderit? eius testis ad iudicem fidem infirmabit cuius propter fidem et religionem iudicis testis compararit? quem ego si ferrem iudicem, refugere non deberet, cum testem producam, reprehendere audebit?