10 Cic. Q. Rosc. 27–30

27 ↷Panurgus,“ inquit,fuit Fanni; is fit ei cum Roscio communis.“ Hic primum questus est non leviter Saturius communem factum esse gratis cum Roscio, qui pretio proprius fuisset Fanni. Largitus est scilicet homo liberalis et dissolutus et bonitate adfluens Fannius Roscio. Sic puto. 28Quoniam ille hic constitit paulisper, mihi quoque necesse est paulum commorari. Panurgum tu, Saturi, proprium Fanni dicis fuisse. At ego totum Rosci fuisse contendo. Quid erat enim Fanni? Corpus. Quid Rosci? Disciplina. Facies non erat, ars erat pretiosa. Ex qua parte erat Fanni, non erat HS , ex qua parte erat Rosci, amplius erat HS CCCIↃↃↃ IↃↃↃ; nemo enim illum ex trunco corporis spectabat sed ex artificio comico aestimabat; nam illa membra merere per se non amplius poterant duodecim aeris, disciplina quae erat ab hoc tradita locabat se non minus HS CCCIↃↃↃ IↃↃↃ. 29O societatem captiosam et indignam, ubi alter HS , alter CCCIↃↃↃ IↃↃↃ quod sit in societatem adfert! nisi idcirco moleste pateris quod HS tu ex arca proferebas, HS CCCIↃↃↃ IↃↃↃ ex disciplina et artificio promebat Roscius. Quam enim spem et exspectationem, quod studium et quem favorem secum in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus! Qui diligebant hunc, illi favebant, qui admirabantur hunc, illum probabant, qui denique huius nomen audierant, illum eruditum et perfectum existimabant. Sic est volgus; ex veritate pauca, ex opinione multa aestimat. 30Quid sciret ille perpauci animadvertebant, ubi didicisset omnes quaerebant; nihil ab hoc pravum et perversum produci posse arbitrabantur. Si veniret ab Statilio, tametsi artificio Roscium superaret, aspicere nemo posset; nemo enim, sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo histrione bonum comoedum fieri posse existimaret. Quia veniebat a Roscio, plus etiam scire quam sciebat videbatur.