7 Cic. Planc. 17–18

17Quid? si populi quoque factumfactum om. T defendo, Laterensis, et doceo Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo venisse cursu qui semper patuerit hominibus ortisortis TE: om. cett. hoc nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae contentionem vestrumvestram E, quae tractari sine contumelia non potest, et te ad causam aliquandoaliquando TE: om. cett. crimenque deducere? Si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit, omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. Nihil dico amplius; hoc tamentamen] tantum b2ψ2 miror curcur TE: cur tu cett. huic potissimum irascare qui longissime a te afuitafuit Ta: abfuit cett.. Equidem, si quando, ut fit, iactor in turba, non illum accuso qui est in summa sacra via, cum ego ad FabianumFabium codd.: corr. Sylvius (cf. Verr. A. Pr. 19) fornicem impellor, sed eum qui in me ipsum incurrit atque incidit. Tu neque Q. Pedio, forti viro, suscenses neque huic A. Plotio, ornatissimo homini familiari meo, et ab eo qui hos dimovit potius quam ab eisiis Ek: his cett. qui in te ipsum incubuerunt te depulsum putas. 18Sed tamen haec tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque contentio, qua abs te vincitur; cur enim non confitear quod necesse est? Sed non hic magis quam ego a meis competitoribus et aliasalias TEab1k: aliis cett. et in consulatus petitione vincebar. Sed vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint. Sic enim conferamus. Est tuum nomen utraque familia consulare. Numnum TEb1ς: non cett. dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati, qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? Equidem non dubito. Sed si parum multi sunt qui nobilitatem ament, num ista estest om. T nostra culpa? Etenim ad caput et ad fontem generis utriusquegeneris utriusque TE: utriusque generis cett. veniamus.