42 Cic. Planc. 101–104

101O excubias tuas, Cn. Planci, miseras, o flebilis vigilias, o noctes acerbas, o custodiam etiam mei capitis infelicem! si quidem ego tibi vivus non prosum, qui fortasse mortuus profuissem. Memini enim, memini neque umquam obliviscar noctis illius cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti vana quaedam miser atque inania falsa spe inductus pollicebar, me, si essem in patriam restitutus, praesentem tibi gratiasgratias TEa: gratiam cett. relaturum; sin autsin aut TEa: sin autem cett. vitam mihi forsfors TEa: sors cett. ademisset aut vis aliqua maior reditum peremisset, hos, hosquos enim ego tum alios animo intuebar?omnia tibi illorum laborum praemia propro] per T me persoluturos. Quid me aspectas, quid mea promissa repetis, quid meam fidem imploras? Nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar, sed de horumde horum E: eorum cett. erga me benivolentiabenivolentia TE: benivolentiam cett. promittebam; hos pro me lugere, hos gemere, hos decertare pro meo capite vel vitae periculo velle videbam; de horumhorum TE: eorum cett. desiderio, luctu, querelis cotidie aliquid tecum simul audiebam; nunc timeo ne tibi nihiltibi nihil TE: nihil tibi cett. praeter lacrimas queam reddere, quas tu in meis acerbitatibus plurimas effudisti. 102Quid enim possum aliud nisi maerere, nisi flere, nisi te cum mea salute complecti? Salutem tibi idem dare possunt qui mihi reddiderunt. Tete TE: nec Σagp: huc (nunc c2) cett. tamentamen] tandem b2ψ2exsurge, quaeso!retinebo et complectar, nec me solum deprecatorem fortunarum tuarum sed comitem sociumque profitebor; atque, ut spero, nemo erit tam crudeli animo tamque inhumano nec tam immemor non dicam meorumnon dicam meorum TE: meorum non dicam cett. in bonos meritorum, sed bonorum in me, qui a me meimei om. T servatorem capitis divellat ac distrahat. Non ego meis ornatum beneficiis a vobis deprecor, iudices, sed custodem salutis meae, non opibus contendo, non auctoritate, non gratia, sed precibus, sed lacrimis, sed misericordia, mecumque vos simul hichic TE, Schol.: om. cett. miserrimus et optimus obtestatur parens, et pro uno filio duoduos Ta patres deprecamurdeprecamur patres T. 103Nolite, iudices, per vos, pervos per] vos Garatoni fortunasfortunas TE: fortunas vestras cett., per liberos vestrosvestros TE: om. cett. inimicis meis, eisiis T, Angelius: his codd. praesertim quos ego pro vestra salute suscepi, dare laetitiam gloriantibus vos iam oblitos mei salutis eius a quo mea salus conservata est hostis exstitisse; nolite animum meum debilitare cumcum] tum Ebcχ luctu tum etiam metu commutatae vestrae voluntatis erga me; sinite me, quod vobis fretus huic saepe promisi, id a vobis ei persolvere. 104Teque, C. FlaveFlavi codd.: corr. Garatoni, oro et obtestor, qui meorum consiliorum in consulatu socius, periculorum particeps, rerum quas gessi adiutor fuisti, meque non modo salvum semper sed etiam ornatum florentemque esse voluisti, ut mihi per hos conserves eum per quem me tibi et his conservatum vides. Plura ne dicam tuae me etiam lacrimae impediunt vestraeque, iudices, non solum meae, quibus ego magno in metu meo subito inducor in spem, vos eosdem in hoc conservando futuros qui fueritis in me, quoniam istis vestris lacrimis de illis recordor quas pro me saepe et multum profudistisprodistis T.