38 Cic. Planc. 91–93

91 ↷Nam si quis idcirco aliquid de libertate mea deminutum putat quod non ab omnibus isdem a quibus antea solitus sum dissentire dissentiam, primum, si bene de me meritis gratum me praebeo, nonnenonne scripsi: non codd. desino] debeo Lambinus: recuso Müller desino incurrere in crimen hominis nimium memoris nimiumque grati? Sin autem aliquandoaliquando hoc loco hab. TE, post etiam cett. sine ullo rei publicae detrimento respicio etiam salutem cumcum T: tum cett. meam tum meorum, certe non modo non sum reprehendendus sed etiam, si ruere vellem, boni viri me ut id ne facerem rogarent. 92Res vero ipsaipsa om. T publica, si loqui posset, ageret mecum ut, quoniam sibi servissem semper, numquam mihi, fructus autem ex sese non, ut oportuisset, laetos et uberes, sed magna acerbitate permixtos tulissem, utut om. k iam mihi servirem, consulerem meis; se non modo satis habere a me sed etiam vereri ne parum mihi pro eo quantumquantum Orelli: quam tum TE: quod tum (om. tum ς) cett. a me haberet reddidisset. 93Quid? siquod si Taς horum ego nihil cogito et idem sum in re publica qui fui semper, tamenne libertatem requires meam? quam tu ponis in eo, si semper cum eis quibuscum aliquando contendimus depugnemus. Quod est longe secus. Stare enim omnes debemus tamquam in orbe aliquo rei publicae, qui quoniam versaturversatur TEa: versetur cett., eam deligere partem ad quam nos illius utilitas salusque converterit.