37 Cic. Planc. 90–91
90Mortem me timuisse dicis. Ego vero ne immortalitatem quidem contra rem publicam accipiendam putarem, nedum emori cum pernicie rei publicae vellem. Nam qui pro re publica vitam edideruntediderunt TEa: dediderunt (dederunt ς) cett. – licet me desipere dicatis – numquam me hercule eos mortem potius quam immortalitatem adsecutos putavi. Ego vero si tum illorum impiorum ferro ac manu concidissem, in perpetuum res publica civile praesidium salutis suae perdidisset. Quin etiam si me vis aliqua morbi aut natura ipsa consumpsisset, tamen auxilia posteritatis essent imminuta, quod peremptum esset mea morte id exemplum qualis futurus in me restituendorestituendo Garatoni: retinendo codd. fuisset senatus populusque Romanus. An, si umquam vitae cupiditas in mein me hoc loco hab. TE, ante vitae cett. fuisset, ego mense Decembri mei consulatus omnium parricidarum tela commossemcommovissem E? quae, si XX quiessem diesquiessem dies] quidem dies essent Eviginti TE, in aliorum vigiliamvigiliam] iugulum ψ2k consulum recidissent. Quam ob rem, si vitae cupiditas contra rem publicam est turpis, certe multo mortis cupiditas mea turpior fuisset cum pernicie civitatis.
91Nam quod te essete esse TEk: te cχ: esse te cett. in re publica liberum es gloriatus, id ego et fateor et laetor et tibi etiam in hoc gratulor; quod me autem negasti, in eo neque te neque quemquam diutius patiar errare.