35 Cic. Planc. 86–87

86Sed sunt haec leviora, illa vero graviagravia TE: graviora cett. atque magna, quod meum discessum, quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere et subaccusare voluisti. Dixisti enim non auxilium mihi sed me auxilio defuisse. Ego vero fateor meme] mehercule c2k, quod viderim mihi auxilium non deesse, idcircoidcirco ed. V: idcirco me codd. illi auxilio pepercisse. Qui enim status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit? Tribunicius me terror an consularis furor movit? Decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram? Consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa principia et hi recentes rerum exitus declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit, emptiempti Gulielmius: emptis codd. (cf. Quir. 13) provinciis a senatu, a re publica, a bonis omnibus defecerant; qui exercituexercitu TEa: exercitibus cett., qui armis, qui opibus plurimum poterant cum quid sentirent nesciretur, furialis illa vox nefariis stupris, religiosisin religiosis Baiter altaribus effeminata secum et illos etillos et TE: illos cett. consules facere acerbissime personabatpersonabant TEa; egentes in locupletis, perditi in bonos, servi in dominos armabantur. 87At erataderat codd.: corr. Wunder (ita mox) mecum senatus, et quidem veste mutata, quod pro me uno post hominum memoriam publico consilio susceptum est. Sed recordare qui tum fuerint consulum nominenomine consulum T hostes, qui soli in hac urbe senatum senatui parere non siverintsierint TE edictoque suosuo om. T non luctum patribus conscriptis sed indicia luctusindicia luctus TE: luctus indicia (iud- Σg) cett. ademerint. At erat mecum cunctus equester ordo; quem quidem in contionibus saltator ille CatilinaeCatilinae del. Ernesti, tuetur Schol.: fort. catamitus (cf. Sen. 12 eius vir Catilina) consul proscriptionis denuntiatione terrebat. At tota Italia convenerat; cui quidem belli intestini et vastitatis metus inferebatur.