29 Cic. Planc. 69–71

69 ↷De Calidio tibi tantum respondeo quod ipse vidi, Q. Metellum Pium consulem praetoriis comitiis petente Q. Calidio populo Romano supplicasse, cum quidem non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse illumesse illum TE: illum esse cett. suum et familiaefamiliae TE: familiae suae cett. nobilissimae dicereducere T. 70Quo loco quaero ex te num id in iudicio Calidi putes quod ego in PlanciPlancio Tbς facio, aut Metellum Pium, si Romae esse potuisset, aut patrem eius, si vixisset, non fuisse facturum. Nam Opimi quidem calamitas utinam ex hominum memoria posset evelli! Volnus illud rei publicae, dedecus huius imperi, turpitudo populi Romani, non iudicium putandum est. Quam enim illi iudices, si iudices et non parricidae patriae nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicae infligere securim quam cum illum e civitate eiecerunteiecerunt om. T qui praetor finitimo, consul domestico bello rem publicam liberarat? At enim nimis egoat ego nimiis T magnum beneficium PlanciPlanci Lambinus: Plancio codd.: fort. in Plancio facio TE: iacto Σ mg., p mg.: om. cett. facio et, 71ut ais, id verbis exaggero. Quasi vero me tuo arbitratu et non meo gratum esse oporteat.Quod istius tantum meritum?“ inquit;an quia te non iugulavit?“ Immo vero quia iugulari passus non est. Quo quidem tu loco, Cassi, etiam purgasti inimicos meos meaeque vitae nullas ab illis insidias fuisse dixisti. Posuit hoc idem Laterensis. Quam ob rem paulo post de istopaulo post de isto TE: de isto paulo post cett. plura dicam; de te tantum requiro, utrum putes odium in me mediocre inimicorum fuissequod fuit ullorumullorum TE: ullorum tantum requiro utrum putes odium cett. umquam barbarorum tam immane ac tam crudele in hostem?an fuisse in eis aliquem aut famae metum aut poenae quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam in delubris, vim in tota urbe versari. Nisi forteforte TE: om. cett. existimas eos idcirco vitae meae pepercisse quod de reditu meo nihilnihil TE: om. a: non cett. timerent. Et quemquam putas fuisse tam excordem qui vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si viverem, non putaret? Quam ob rem non debes is homo et is civis praedicare vitam meam, quae fidelitate amicorum conservata sitsit] est Madvig, inimicorum modestiamodestia Σb1p: molestia cett. non esse appetitam.