28 Cic. Planc. 68–69

68Nam quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam bonis omnibus, quod eis aeque mea salus cara fuerit, ego me debere bonis omnibus fateor. Sed etiam eiii Tς: hi cett. quibus ego debeo boni viri et cives comitiis aediliciis aliquid se meo nomine Plancio deberePlancio debere TE: debere Plancio cett. dicebant. Verum fac me multis debere et in eisiis T: his cett. Plancio; utrum igitur me conturbare oportet, an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hochoc] huic Wunder nomen quod urget nunc cum petitur dissolvere? Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit; qui autem debet, isis] aes b1cχψ, ed. R retinet alienum; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet inin om. Schol. eo ipso quod habet refert. Neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset. Quaeris a me, 69Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus, quid pro meis liberis, quibus nihil mihi potestmihi potest TE: potes mihi cett. esse iucundius, amplius quam quodquod TE: om. cett. pro Plancio facio facere possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem defendendam maxime stimulari me atque excitari. Nam neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos aspicio quin, cumcum TE: om. cett. per hunc me eisiis TE: his cett. conservatum esse meminerim, huius meritum in me recorder.

Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum rei publicae, Calidium adiungis, cuius lege Q. Metellus in civitatemcivitate T sit restitutus; reprehendis meas pro Plancio preces, quod nequeneque TE: nec cett. Opimius suo nomine liberatus sit neque Metellineque Metelli TE: nec Q. Metelli cett. Calidius.