26 Cic. Planc. 63–65

63Iubes Plancium de vitiis Laterensis dicere. Nihil potest nisi eum nimis in se iracundum putavisseputavisse scripsi: putabis fuisse (opinor ex putabisse) codd.: fuisse Gulielmius. Idem efferseffers] ut fers T: ecfers Garatoni Laterensem laudibus. Facile patior id te agere multis verbis quod ad iudicium non pertineat, et id te accusantem tam diu dicere quod ego defensordefensor T: defensori E: defensurus Klotz sine periculo possim confiteri. Atqui non modo confiteor summa in Laterense ornamenta esse sed te etiam reprehendo quod ea non enumeresenumeras T, alia quaedam inania et levia conquiras.Praeneste fecisse ludos.“ Quid? alii quaestores nonne fecerunt?Cyrenis liberalem in publicanos, iustum in socios fuisse.“ Quis negat? sed ita multa Romae geruntur ut vix ea quae fiunt in provinciis audiantur.

64Non vereor ne mihi aliquid, iudices, videar adrogareadrogare TE, Schol.: arrogasse cett., si de quaestura mea dixero. Quamvis enim illa floruerit, tamen eum me postea fuisse in maximis imperiisimperiis TEa: rebus b2ψ2: om. cett. arbitror ut non ita multum mihimultum mihi TE: mihi multum cett. gloriaegloriae TEa: om. cett. sit ex quaesturae laude repetendum. Sed tamen non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia quaesturam aut clariorem aut gratioremaut clar. aut grat. TE: aut. grat. aut clar. cett. fuisse. Vere me hercule hoc dicam: sic tum existimabam, nihil homines aliud Romae nisi de quaestura mea loqui. Frumenti in summa caritate maximum numerum miseram; negotiatoribus comis, mercatoribus iustus, mancipibusmancipibus TE: municipibus cett. liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus; excogitati quidam erant a Siculis honores in mein me TE: om. cett. inauditi. 65Itaque hac spe decedebam ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum putarem. At ego cum casu diebus eis itineris faciendi causa decedens e provinciadecedens e provincia om. b1: del. Campe Puteolos forte venissem, cum plurimi et lautissimi in eis locis solent essein his locis solent esse TE: solent esse in his locis cett., concidi paene, iudices, cum ex me quidam quaesisset quo die Roma exissem et num quidnamnum quidnam TE: numquid in ea cett. esset novi. Cui cum respondissem me eme e bc: mea T: mea e cett. provincia decedere:etiam me hercule“, inquit,ut opinor, ex Africa.“