25 Cic. Planc. 60–62

60 ↷Quis nostrum se dicit M'. Curio, quis C. Fabricio, quis C. DuellioC. Duellio Vrsinus: P. (om. T) Duellio (Duilio b2) codd. parem, quis A.A. suppl. Kayser Atilio Calatino, quis Cn. et P. Scipionibus, quis Africano, Marcello, Maximo? Tamentamen TE: om. cett. eosdem sumus honorum gradus quos illi adsecuti. Etenimetenim TEc1: et enim cett. in virtute multi suntmulti sunt TE: multis cett. adscensus, ut is maxime gloriamax. gloria TE: gloria max. cett. excellat qui virtute plurimum praestet; honorum populi finis est consulatus; quem magistratum iam octingenti fere consecuti sunt. Horum, si diligenter quaeresquaeres TEa: quaeras cett., vix decimam partem reperiesreperies bψ2ς; reperis cett. gloria dignam. Sed nemo umquam sic egit ut tu:cur iste fitfit] sit TE consul? quid potuit amplius, si L. Brutus esset, qui civitatem dominatu regio liberavit?“ Honore nihil amplius, laude multum. Sic igitur Plancius nihilo minus quaestor est factus et tribunus pl. et aedilis quam si esset summo loco natus, sed haec pari loco orti sunt innumerabiles alii consecuti. 61Profers triumphos T. DidiDidi TEa: om. cett. in lac. et C. Mari et quaeris quidquid sit Baiter simile in Plancio. Quasi vero isti quos commemoras propterea magistratusmagistratus] magg. TE: magis cett. ceperint TE: gesserint b2: laude fuerint digni b1ς: om. cett. in lac. ceperint quod triumpharanttriumpharunt χς, et non, quia commissi sunt eis magistratus in quibus re bene gesta triumpharent, propterea triumpharintpropterea triumpharint suppi. Müller. Rogas quae castra viderit; qui et miles in Creta hocMetello hoc Naugerius (2) (cf. § 27) imperatore et tribunus in Macedonia militummilitum post trib. hab. k: del. Wunder fuerit, et quaestor tantum ex re militari detraxerit temporis quantum in me custodiendum transferre maluerit. Quaeris num disertus sitsit TE: om. cett.. 62Immo, id quod secundum est, ne sibi quidem videtur. Num iuris consultus. Quasi quisquam sit qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. Omnes enim istius modi artes in eisiis E: his cett. reprehendunturrequiruntur Cobet qui, cum professi sunt, satis facere non possunt, non in eis qui sese TE: om. cett. afuisse T: abfuisse cett. afuisse ab istis studiis confitentur. Virtus, probitas, integritas in candidato, non linguae volubilitas, non ars, non scientia requiri solet. Ut nos in mancipiis parandis quamvis frugi hominem si pro fabro aut pro tectoretectore TE: textore cett. emimus, ferre moleste solemus, si eas artis quas in emendo secuti sumus forte nesciuntnesciunt TEa: nesciverit (-int b1c) cett., sin autem emimus quem vilicumvilicum Tc1k: villicum cett. imponeremus, quem pecori praeficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem, laborem, vigilantiam esse curamus, sic populus Romanus deligit magistratus quasi rei publicae vilicos; in quibus si qua praeterea est ars, facile patitur, sin minus, virtute eorum etdeligit te eorum et T med. om. innocentia contentus est. Quotus enim quisque disertus, quotus quisque iuris peritus est, ut eos numeres qui volunt esse? Quod si praeterea nemo est honore dignusnemo est honore dignus TE, Σ mg., p mg.: honore dignus (add. nemo b2ς) cett., quidnam tot optimis et ornatissimis civibus est futurum?