23 Cic. Planc. 55–57

55Illud vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti caluit rere om. Ta recenti, nunc in causa refrixit. Neque enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor ostendisostendis TE: ostenderis (-ras k) cett.. Atqueatque Hirschfelder is quidem eductus ad consules qui tum in crimen vocabatur se inique a tuis iactatumiactatum EΣk: iactatus (-tari b2ψ2) bψ: iacturam cett. graviter querebatur. Qui si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs te reus non est factus? cur noncur non] cur T eius damnatione aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti?

Sed neque tu haec exhibeshaec exhibes scripsi: haec habes TE: habes haec cett. neque eis confidis; alia te ratio, alia cogitatio ad spem huius opprimendi excitavit. Magnae sunt in te opes, late patet gratia; multi amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis tuae. Multi huic invident, multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici reorumreorum b2ς: reum T: rerum cett. omnium, qui ita semper testimonium de ambitu dicunt quasi aut moveant animos iudicumiudicum TE: om. cett. suis testimoniis, aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam causam dignitatem quam volunt consequantur. 56Quibuscum me, iudices, pugnantem more meomore meo TE, Schol.: meo more cett. pristino non videbitis; non quo mihi fas sit quicquam defugeredefugere Schol.: effugere cett. quod salus Planci postulet, sed quia neque necesse est me id persequi voce quod vos mente videatis, et quod ita de me meriti suntsint TE illi ipsi quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem vos vestrae prudentiae adsumere, meae modestiaemolestiae T remittere debeatis. Illud unum vos magno opere oro atque obsecro, iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque sermonisermone TE fortunas innocentium subiciendas putetis. 57Multi amici accusatorisaccusatores TEa, non nulli etiam nostri iniquiiniqui] inimici Lambinus, multi communes obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt. Nihil est autem tam volucre quam maledictum, nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, latiuslatius] nihil latius c2χ dissipatur. Neque ego, si fontem maledicti reperietis, utut] ut aut c neglegatis aut dissimuletis umquam postulabo. Sed si quid sine capite manabit, aut si quid eritaut quod erit TEc: atque erit Müller qui] si qui Koepk: quique Müller eius modi ut non exstet auctor, qui audierit autemautem suppl. Baiter aut ita neglegens vobis esse videbitur ut unde audierit oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem ut memoria dignum non putarit, huius illa vox volgarisaudiviaudivi TEp: auditu cett.ne quid innocenti reoinnoc. reo TE: reo innoc. cett. noceat oramus.