20 Cic. Planc. 49–50

49Sed curcur TEak: cur ego cett. sic ago? Quasi non comitiis iam superioribus sit Plancius designatus aedilis; quae comitia primum habere coepit consul cum omnibus in rebus summa auctoritate, tum harum ipsarum legum ambitus auctor; deinde habere coepit subito praeter opinionem omniumomnium om. T, ut, ne si cogitasset quidem largiri quispiamlargiri quispiam TE: quispiam largiri cett., daretur spatium comparandi. Vocatae tribus, latum suffragium, diribitaediribitae (-pite a) TEa: descriptae cett. tabellaetabellae Wunder: renuntiatae codd. (glossema voc. tabellae expulit). Longe plurimum valuit Plancius; nulla largitionis nec fuit nec esse potuit suspicio. ainain TE: an cett. tandem? una centuria praerogativa tantum habet auctoritatis ut nemo umquam prior eam tulerit quin renuntiatus sit aut eisiis Tk: his cett. ipsis comitiis consul aut certe in illum annum; aedilem tu Plancium factum esse miraris, in quo non exigua pars populi, sed universus populus voluntatem suam declararit, cuius in honore non unius tribus pars sed comitia tota comitiis fuerintfuerint (-unt b1) Σb1: fuerit cett. praerogativa? Quo quidem tempore, 50Laterensis, si idLater. si id TE: si id, Later. cett. facere voluisses, aut si gravitatis esse putasses tuae quod multi nobiles saepe fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam putassent, postea prolatis comitiis prosternerent se et populo Romano fracto animo atque humili supplicarent, non dubito quin omnis ad te conversura sese suppl. hoc loco ed. V, post te Σ mg., post omnis Cobet fuerit multitudo. Numquam enim ferefere TE: om. cett., Schol. nobilitas, integra praesertim atque innocens, a populo RomanoRomano om. Schol. est E: sunt T: fuit cett. supplex repudiata est. Sed si tibi gravitas tua et magnitudo animi pluris fuit, sicutisicuti TE: sicut cett. esse debuit, quam aedilitas, noli, cum habeas id quod malueris, desiderare id quod minoris putaris. Equidem primum ut honore dignus essem maxime semper laboravi, secundosecundo loco Hirschfelder: fort. secundum (cf. Vat. 15) ut existimarer; tertium mihi fuit illud quod plerisque primum est, ipse honos, qui eis denique debet esse iucundus quorum dignitati populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni dedit.