19 Cic. Planc. 46–48

46 ↷Ego Plancium, Laterensis, et ipsum gratiosum esse dico et habuisse in petitione multos cupidos sui gratiosos; quos tu si sodalis vocas, officiosam amicitiam nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sintsint TEac: sunt cett., accusandos putas, noli mirari te id quod tua dignitas postularit repudiandis gratiosorum amicitiis non esse adsecutum. Namnam TE: iam cett. ut ego doceo gratiosum esse in suain sua TE: om. cett. tribu Plancium, 47quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimos patris auctoritate et gratia miserit, quod denique omnibus officiis per se, perse per] se T patrem, per maiores suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu doce sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis decuriavisse. Quod si non potes, noli tollere ex ordine nostro liberalitatem, noli maleficium putare esse gratiam, noli observantiam sancire poena.

Itaque haesitantem te in hoc sodaliciorum tribuariotribunario P crimine ad communem ambitus causam contulisti, in qua desinamus aliquando, si videtur, volgari et pervagata declamatione contendere. 48Sic enim tecum ago. Quam tibi commodum estest] sit E1, unam tribumtribum unam TE delige; tu docedelige tu: doce Naugerius (1), id quod debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego, si id facere non potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quemquem] quae codd. Sylvii tulerit docebo. Estne haec vera contentio? placetne sic agi? numnum TE: non cett. possum magis pedem conferre, ut aiunt, aut propius accedere? Quid taces, quid dissimulas, quid tergiversaris? Etiam atque etiam insto atque urgeo, insectorinsequor E ideo Ta, posco atque adeo flagito crimen. Quamcumque tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius, tu ostendito, si poterispotueris E, vitium; ego qua ratione tulerit docebo. Nequeneque TE: nec cett. erit haec alia ratio Plancio ac tibitibi TE: om. cett., LaterensisLaterensis TEa: Laterensi cett.. Nam ut quas tribus tu tulisti, si iamsi iam Eb2: sic iam Σ: suam (sententiam k) cett. ex te requiram, possis quorum studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo, me tibi ipsi adversario cuiuscumquecuiusque TEa tribus rationem poposceris redditurum.